라틴어 문장 검색

" Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 218:4)
Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 2141)
Irascor, nec liquet mihi an debeam, sed irascor.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 2 1:1)
qua re satius est [ut] ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi, praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 12장 3:4)
Et dixit Deus ad Ionam: " Putasne bene irasceris tu super hedera? ". Et dixit: " Bene irascor ego usque ad mortem ".
(불가타 성경, 요나서, 4장9)
Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:5)
Sed cum primum sit non irasci, secundum desinere, tertium alienae quoque irae mederi, dicam primum quemadmodum in iram non incidamus, deinde quemadmodum nos ab illa liberemus, novissime quemadmodum irascentem retineamus placemusque et ad sanitatem reducamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION