라틴어 문장 검색

neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 267:2)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis declamantium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:2)
nam et haec intentus auditor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 319:4)
atqui Plato, diligentissimus compositionis, Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 334:3)
quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 2:3)
ac diu non nisi optimus quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac paene ad scribendi sollicitudinem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:1)
de qua differentia disseram diligentius, cum de genere dicendi quaerendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:4)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)
in inventione facilis, honesti studiosus, in composition adeo diligens, ut cura eius reprehendatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:3)
nam quis docere diligentius, movere vehementius potest?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 111:1)
in philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 130:3)
sed ne ille quidem doctor, quanquam omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo tamen, cui naturam obstare viderit, laborabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 154:2)
scribendum ergo quam diligentissime et quam plurimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 164:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION