라틴어 문장 검색

ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitus Italiam defensurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 325:1)
tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum totum prope compleverat Romana acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 290:2)
sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 589:4)
et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera parte cincta tuenda erat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 224:1)
exigua pars eruptione facta silvas ac montis petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 346:1)
suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 163:2)
cuius adventu qui ante in exigua spe vocati saepe ad transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad transeundum hostis vocabant sollicitabantque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 220:1)
Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse, peritus omnis barbaricae et praecipue earum gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 479:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:5)
exiguum campi ante castra erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 407:1)
tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 414:1)
nam ad cetera id quoque accesserat ut ne alendi quidem exercitus nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 180:1)
magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 264:1)
regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION