라틴어 문장 검색

At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno) talia verba refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 5:1)
cecidere manu, quas legerat, herbae, flammaque per totas visa est errare medullas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:3)
Postquam alta cremata est Ilion et Danaas paverunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a virgine virgine rapta, quam meruit poenam solus, digessit in omnes, spargimur et ventis inimica per aequora rapti fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 56:6)
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incurvae fumabant transtra carinae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:3)
Sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:2)
Corpora, sive rogus flamma, seu tabe vetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 16:2)
Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)
sive leves imis venti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida ventis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:5)
nempe ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum viribus aevum naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:7)
Flamma tibi ferrumque dabunt iter:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:2)
Quos prohibete, precor, facinusque repellite, neve caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 69:7)
ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 226)
terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 82)
quid prius est illi flamma Briseidos, utque fecerit iratos rapta puella duces?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1173)
omne genus scripti gravitate tragoedia vinci . haec quoque materiam semper amoris habet, num quid in Hippolyto, nisi caecae flamma novercae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1177)

SEARCH

MENU NAVIGATION