라틴어 문장 검색

discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes, quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis fulti viribus sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 69:1)
in consulis domum plebes quadrantes ut funere ampliore efferretur iactasse fertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 206:1)
magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit, sed praeda maior, quia vix arma secum efferre hostis potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 247:1)
concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt praeterequitantesque absterrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 679:1)
proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris perpetuaeque alterum gloriae, alterum nuper nova victoria elatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 691:2)
plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 142:1)
messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 309:1)
Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 340:1)
pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque aufert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 365:1)
corvus ex conspectu elatus orientem petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:2)
nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 412:2)
et Volumnius signa canere ac vexilla efferri castris iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:3)
reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato pergit ad portam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 608:1)
eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 303:1)
nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 508:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION