라틴어 문장 검색

neque ego haec eo profero quo conferenda sint cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur, cum apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint, ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri gratius aut sibi iucundius aut re vera honestius facere posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 2:1)
hoc populo gratissimum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 2:5)
verum ego forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 32장 1:7)
sin autem victoria nobilium ornamento atque emolumento rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:3)
nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:2)
cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:3)
- sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:5)
populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 2:5)
quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica esset, laetaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 3:1)
quae est grata gentibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 37장 2:6)
quid est quod aut populo Romano gratius esse debeat, aut sociis exterisque nationibus optatius esse possit, aut saluti fortunisque omnium magis accommodatum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 1:2)
etenim si probabilis est eorum causa qui iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa est, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 1:1)
Itaque efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint grata quae facis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장 1:5)
Alteros enim respondentes audire sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad earn rem tempus ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis facerent et consulentibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 1:4)
' propterea quod prudentia hominibus grata est, lingua suspecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION