라틴어 문장 검색

et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장36)
Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장41)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
fugerunt omnes in terram alienigenarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장22)
Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: " Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장30)
dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장15)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장68)
Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장68)
Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장74)
" Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장24)
aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장2)
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri templi vicesima quinta illius mensis, qui est Casleu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장5)
quosdam autem, ut praeter unitatem eorum nulla mensura sit. Qui ergo nullam mensuram praeter unitatem recipiunt, hos primos et incompositos iudicamus, qui vero aliquam mensuram praeter unitatem vel alienigenae partis vocabulum sortiuntur, eos pronuntiemus secundos atque compositos.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 6:8)
cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exsul esse mereatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION