라틴어 문장 검색

Sed antequam ad alia transeamus, scire desidero unde primum amicitia inter mortales orta est.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:10)
Amicitiae, ut mihi videtur, primum ipsa natura humanis mentibus impressit affectum, deinde experientia auxit, postremo legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:2)
Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:16)
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:22)
sed ad expressius caritatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:28)
nec esset in rebus humanis superior vel inferior, quod est amicitiae proprium.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:30)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Tunc boni quique inter caritatem et amicitiam distinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:34)
Amicitia itaque quae sicut caritas inter omnes primum et ab omnibus servabatur, inter paucos bonos naturali lege resedit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:37)
qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:38)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Sic amicitiam quam natura instituit, quam roboravit usus, legis auctoritas ordinavit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:6)
Manifestum proinde est amicitiam naturalem esse sicut virtutem, sicut sapientiam, et caetera quae propter se, quasi bona naturalia, et appetenda sunt et servanda;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION