라틴어 문장 검색

fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 21:5)
Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
(세네카, 행복론, Liber III 24:3)
Excepit illum coetus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores vitae et veneficio liberos parens tuus, Marcia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:1)
Veneficii sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.1)
restitutus arguitur ueneficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.9)
Veneficii sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.1)
accusat uxorem ueneficii et adulterii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.8)
Adulterium deprehendi serius quam factum est, ueneficium antequam fieret.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.17)
Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam ueneficio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.37)
Duo grauissima crimina obiecit, adulterium et ueneficium:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.39)
adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.40)
Quod negat parricidium est, quod confitetur ueneficium.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.27)
Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.29)
accusauit maritus nouercam ueneficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.4)
O mendacium simile ueneficio!
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.16)

SEARCH

MENU NAVIGATION