라틴어 문장 검색

Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:2)
Sed Christiani licet hoc bellum a Babylonia transmissum aestimaverunt, nequaquam formidine concuti potuerunt, fortiter resistentes, et in Domino Jesu spem vitae ponentes, pro cujus nomine et amore omnem cognationem carnis et sanguinis reliquerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:4)
[0661D] Dehinc ab hac quarta feria post natalem S. Dionysii martyris sexta feria inchoante, Ascalonitae triumpho suo laetati et exaltati, octo Galeidas aptantes in eis viros sagittarios ac robustissimos, constituerunt, qui usque Japhet applicarent, aestimantes Christianorum vires vel naves sibi occursare, quibus adversari captione aut submersione valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:1)
Reliqui vero Sarracenorum aestimantes regis praesentiam, et ideo cives audacius nunc resistere, Domino Jesu suos prosperante, fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:7)
[0688B] Eodem quoque tempore ejusdem mensis Augusti, quo haec fiebant, Ascalonitae gavisi absentia et diutina expeditione regis Baldewini, aestimantes modicas vires militum Jerusalem remansisse, quingentis equitibus ascitis, decreverunt civitatem obsidere et expugnare et viros qui erant in arce turris David bello lacessere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:1)
UndeTullius De Amicitia dixit, Ego tantum vos hortari possum, ut amicitiam anteponatis omnibus humanisrebus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:13)
Et alibi idem dixit, "Cum tempus necessitasque postulat, decertandummanu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 63:31)
Quare eciam ait, "Nemo iustusesse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet,aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:11)
"Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 285:3)
"Si hec fecetiasquia nemo iustus esse potest, qui mortem, qui exilium, qui egestatem timet, aut qui ea, que sunt hiis contraria, equitati anteponit," utidem Tullius dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:35)
At non sancti ac sapientes viri, qui longaevitatem peregrinationis hujus ingemiscebant, dissolvi, et cum Christo esse pulchrius aestimantes:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:14)
quod delectatione carnali eligendum aestimaverit, hoc sciat falsum, ab eo fugiat et recedat, quia fraudis est plenum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:26)
Quod si terribilis apud viventes aestimatur, non mors ipsa terribilis est, sed opinio de morte, quam unusquisque pro suo interpretatur affectu, aut pro sua conscientia perhorrescit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:1)
Unusquisque enim in novissimis suis cognoscitur, et in filiis suis aestimatur, si bene filios suos instituit, et disciplinis competentibus erudivit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 6:4)
eo quod imperitare corpori et sensibus ejus ac voluptatibus, votique modum tenere, ne velut ovis vagetur incerta, praestantius aestimatur, quam regere populos, vel praeesse urbibus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION