라틴어 문장 검색

Haec memorantes, addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque (ut conducebat rei communi), prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus (ut apparebat). Et venit immane quo quantoque flatu distentus, ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto colloquii ad ipsam marginem Rheni, caput altius erigens, stetit hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 4:1)
Tune legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 3:1)
Domnus rex ad Saxoniam profectus Renum ad Lippeam transivit et in loco, qui vocatur Padrabrunno, positis castris consedit et inde diviso exercitu Carlum filium suum cum medietate ad conloquium Sclavorum et ad recipiendos, qui de Nordliudis venerunt, Saxones in Bardengauwi direxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 132:1)
Promisit enim se ad conloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus propius non accessit, sed, quicquid voluit, per legatos mandavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:5)
colloquiumque trans Albiam habitum cum primoribus Danorum in loco, qui dicitur ....
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 192:5)
Sed Karlomannus nepos eius cum exercitu veniens iter illius inquietare conatus est, sed nuntiis intercurrentibus ad colloquium mutuum devenerunt, et pace inter eos acta Karlomannus reversus est in terram suam, Karolus iter, quod arripuerat, pertendere studuit, donec Romam ad limina beati Petri pervenit, ibique ab Iohanne papa honorifice susceptus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXV 2:2)
tunc venerunt legati imperatoris nostri de Grecia, qui prenominati sunt, et simul legati cum eis Grecorum cum honorificis vel imperialibus muneribus ad Aquis palacium ad colloquium imperatoris, et dimissi sunt cum pace.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 31:3)
Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:3)
Lotharius rex Ripuariae sepe vocatus tandem Romam venit, cum Adriano pontifice colloquium habuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:2)
"Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset;"
(아풀레이우스, 변신, 5권36)
"At rusticae squalentisque feminae colloquium prorsus horresco."
(아풀레이우스, 변신, 5권242)
"Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:12)
Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:1)
Si autem venerabilis nobis omniumque nostrum tota sinceritate carissimus, cuius in te vere fraternam, cum praesens essem, benignitatem studiumque perspexi, senex Saturninus si dignatus fuerit, quando opportunum videbit, ad nos venire, quicquid cum eius sanctitate et spiritali affectu conloqui potuerimus.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:4)
De nostra autem pro eis sollicitudine quamquam fratres nostri cives qui aderant, securos vos facere possent, tamen digna res epistulari conloquio quo nos invicem consolantur, a domino praestita est, in quo promerendo multum nos adiutos esse credimus ipsa vestra sollicitudine, quae profecto sine deprecatione pro nobis esse non potuit.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION