라틴어 문장 검색

Contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis, victoriisque antegressis elati, densetis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis, restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso, milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium opportune, truculentum eum appellans et dirum, et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 48:1)
et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 18:2)
Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munientes haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati, vetant incedere gressibus liberis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:1)
Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:2)
nondumque duobus post consecrationem suam exactis mensibus quam maximis poterat itineribus ad imperatorem venire contendit, missis interim duobus legatis, qui quasi pro sua consecratione imperatori suggererent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 237:3)
Borna quoque primo per legatos, deinde ipse veniens, quid sibi facto opus esse videretur, suggessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:3)
uires suggerit ipse timor.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:11)
Ista fuge causam suggerit, illa fugam.
(ANONYMUS NEVELETI, De leporibus et ranis 31:12)
michi suggerit aurum, Quod bibo.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:7)
- audisne, Maxime, multos suggerentis?
(아풀레이우스, 변명 53:16)
male uos, qui suggessistis.
(아풀레이우스, 변명 96:7)
* * * Haec atque hoc genus alia partim cum audiret a Diogene Crates, alia ipse sibimet suggereret, denique in forum exilit, rem familiarem abicit uelut onus stercoris magis labori quam usui, dein coetu facto maximum exclamat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:1)
et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae, rituque sollemni apertionis cele- brato ministerio ac matutino peracto sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiuscemodi animalium concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiosa profanorum lectione munita:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:14)
Haec mihi ipse canto cotidie vel potius ille cuius salutaria praecepta sunt, quaecumque sive in divinis lectionibus inveniuntur sive quae intrinsecus animo suggeruntur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:12)
Et ego quidem qualibuscumque viribus quas dominus suggerit, omnia illa testimonia quae adhibita sunt adstruendae utilitati mendacii, aliter oportere intellegi ostenderem, ut ubique eorum firma veritas doceretur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION