라틴어 문장 검색

Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:1)
Atque hoc supremum est aratoris emolumentum percipiendorum seminum quae terrae crediderit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:4)
Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:3)
Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
ideoque arator abominetur, at contra pastor optet herbarum proventum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 2:3)
Quae cum tam varia et diversa sint, tamen quaedam quasi communia et certa praecepta in emendis iuvencis arator sequi debet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 2:6)
atque ita postha[n]c rem temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem deduceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:3)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui negata[m] sibi gratuita[m] libertate[m], quam imperium ade[m]ptum suppliciter orabat, proclamauerit, uulpem pilum mutare, non mores.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 3:1)
Quodsi me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,olim quod uolpes aegroto cauta leonirespondit, referam:
(호라티우스의 첫번째 편지, 0138)
scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum volpes imitata leonem?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장130)
"Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:46)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
Denique cur acris violentia triste leonum seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:1)
principio genus acre leonum saevaque saecla tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION