라틴어 문장 검색

eodemque fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 620:2)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 172:1)
Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri II Periocha17)
legati ab Ardea Romam venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia mansuros restituto agro appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 77:1)
dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima societate renovataque foedere recenti auxilium prope eversae urbi implorantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 95:1)
optumates Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 105:2)
priores Volsci duce Aequo Cluilio Ardeam venere et moenibus hostium vallum obiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 106:1)
et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 108:1)
Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis composuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 115:1)
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 124:2)
proficiscentis Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna ipsa Ardeam, ubi Camillus exsulabat, duxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 471:1)
nisi vinctos somno velut pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum mearum exitum, quem Romae habui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 480:2)
consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea consulto senatu, qui Romae esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 495:1)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION