-
si tam parvum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si gemini quoque non eadem vitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt peto, inquit, respondeant, cursum illum temporis transvolantis, qui vix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque vertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 27:2)
-
Staffordi quoque et quorum copiae, audito quo loco res Lovelli essent (in cuius successu spem maximam collocarant) etiam ipsi plane desperarunt, et fugam capisseverunt, fratribus duobus ad Colnhamiam, oppidulum prope Abingtoniam, in asylum se recipientibus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:18)
-
Neque ulli se impensae aut labori parsurum esse (imo se veluti in pregrinationem aliquam sacram paratum esse proficisci) ut tam pium assequeretur effectum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:9)
-
Itaque hoc modo sperabat se simul ambitionem suam apud omnes velaturum et existimationem iusti et moderati animi assecuturum, atque etiam gratiam apud regem Angliae summam initurum, utpote qui omnia eius arbitrio permisisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:30)
-
Nam cum per Angliam Scotiam peteret, et honorifice admodum a rege Henrico exceptus esset (qui perpetuo se erga sedem Romanam officiosum praebuit), regis favorem maiorem in modum assecutus est, simulque magnam cum Mortono cancellario familiaritatem contraxit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 4:2)
-
13. Sed obsidione Slusianos arctius quotidie premente et utroque castello (quae praecipua oppidi robora fuerunt) afflicto, altero per Saxoniae ducem, altero per Anglos, et ponte quodam scapharum quem Ravenstonus inter untrunque castellum extruxerat ut alterum alteri suppetias ferre possit noctu ab Anglis incenso, Ravenstonus amplius oppidum se tenere posse plane desperabat.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:1)
-
Comes, cum castrum liberatum et hostem retrocessisse comperisset, in Scotiam celeriter perrexit, sperans se regem Scotiae assecuturum ut praelio cum eo decertaret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:8)
-
Quam ut assequeretur, non tantum exterorum ministrorum qui apud se residebant industria usus est, atque pensionariorum suorum quos tam in cura Romana quam alibi in aulis principum fovebat, verum etiam sui ipsius legatorum qui apud exteros perfungebantur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 5:2)
-
In rebus tam duris, de judicio hominum ex vi propria, aut etiam de foelicitate fortuita, desperandum est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:7)
-
Pari enim fere studio ferimur et ad vetera excolenda et ad ulteriora assequenda.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:4)
-
tamen postquam animus humanus de veritate invenienda semel desperaverit, omnino omnia fiunt languidiora:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 148:4)
-
non eam, quae nova operum pignora, et novam axiomatum lucem assequatur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:13)
-
et quod ars ipsorum non assequitur, id ex eadem arte impossibile in natura pronunciant.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:2)
-
Atque hac de re invaluit opinio falsa (quae si vera esset, de ista conservatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): viz.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:6)
-
Illa certe verbis assequi nequeunt, hos autem proferre nolunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:3)