라틴어 문장 검색

Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:4)
"fortuna viriliter"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권265)
"quid, qui pervenit, fecitne viriliter?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1721)
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장1)
Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 3:2)
lucebit Pario marmore clarius, quam grata est facies torva viriliter et pondus veteris triste supercili!
(세네카, 파이드라 11:27)
Viriliter feras quae necesse est; dolor enim patientia vincitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 765)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION