라틴어 문장 검색

proditus deinde ab eis qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 322:1)
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 283:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam, nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla extare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:2)
consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem, quod absente se rem gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 546:1)
tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 220)
aufugero hercle, si magis usus venerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3197)
nam filium tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2154)
is ubi malam rem scit se meruisse, ilico pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit, ubi habitabat tum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 38)
Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam * aestio * Lamp.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 284)
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, esca atque potione vinciri decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 17)
vosque omnis quaeso, si senex revenerit, ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 34)
quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, si ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, iam inde porro aufugies, deinde item illinc, si item evenerit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4135)
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 6138)

SEARCH

MENU NAVIGATION