라틴어 문장 검색

certe modico contentus agebas vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX4)
quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 7:1)
fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:3)
illi enim vias quae intra pomeria sunt ἀγυιὰς appellant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:3)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3053)
nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3057)
unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1972)
videtis in tabella iam ante quanta sit facta labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:7)
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:2)
Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 6:3)
Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:6)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
Hanc hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:3)
qui cum tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 50:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION