라틴어 문장 검색

postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:2)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
frequentissime vero in iis utimur ficta personarum, quas ipsi substituimus, oratione, ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhortationem vitiorum compositus, alloquitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 271:1)
At Fulvia insolentiae Curi causa cognita tale periculum re publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore de Catilinae coniuratione, quae quoque modo audierat, compluribus narravit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장6)
Cuius de virtute quia multi dixere, praetereundum puto, simul ne per insolentiam quis existimet memet studium meum laudando extollere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장2)
uti saepe nobilitatem, sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia ceperat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장7)
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta euadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장9)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
Rectissime ergo facere te iudico, quod timeri a servis tuis non vis, quod verborum castigatione uteris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 19:1)
Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:5)
Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 32:6)
"quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 35:6)
Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:8)
Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 44:2)
Castigationem pontificis maximi meruerat sacerdos, si te e lupanari redemisset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 10:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION