라틴어 문장 검색

at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
Forte inter Padum viamque patenti campo duae legiones congressae sunt, pro Vitellio unaetvicensima, cui cognomen Rapaci, vetere gloria insignis, e parte Othonis prima Adiutrix, non ante in aciem deducta, sed ferox et novi decoris avida.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장1)
postremo agmine unaetvicensima Rapax et prima Italica incessere cum vexillariis trium Britannicarum legionum et electis auxiliis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장3)
relictis castris, abrupto ponte Hostiliam rursus, inde Cremonam pergunt, ut legionibus primae Italicae et unietvicensimae Rapaci iungerentur, quas Caecina ad obtinendam Cremonam cum parte equitum praemiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 14장4)
Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque provecta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장1)
Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장3)
Iulius Mansuetus ex Hispania, Rapaci legioni additus, impubem filium domi liquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장8)
creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promouere, quo locupletiores mox condemnaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 16장 2:2)
quantum coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 2:2)
"At, hercules, si mox eundem Grae- corum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia vestrae occupavisse victoriae?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:27)
continuo Bebryx, Maleae velut arce fragosae turbo rapax, vix ora virum, vix tollere passus
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 277:1)
ne tibi tunc horrenda rapax ad litora puppem ventus agat, ludo volitans cum turma superbo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 630:1)
Argolicus morbis fatisque rapacibus Idmon labitur extremi sibi tum non inscius aevi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 4:1)
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vel anseris medullula vel imula auricilla vel pene languido senis situque araneoso, idemque Thalle turbida rapacior procella, cum diva mulier aries ostendit oscitantes, remitte pallium mihi meum quod involasti sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tanquam avita.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 251)
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis, talia qui reddis pro dulci praemia vita?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION