라틴어 문장 검색

Columbina quoque oua coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:5)
Sed si uetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 23:1)
Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 1:5)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:3)
isque paulatim indurescens interiori * potentiae se opponit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 33:2)
Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:1)
inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:3)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 4:3)
Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:1)
neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 11:3)
At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:3)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 1:6)
Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:2)
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:1)
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION