라틴어 문장 검색

Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
Plurima Congressus, exercitus, incolarumque dicta recordatus, illorum fugam turpem, prioribus libertatis laudibus, honorisque praeconiis comparavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.44)
Quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:4)
Interim parabantur exsequiae et vitalis animae calor toto frigente iam corpore in solo tam tepente pectusculo palpitabat, cum subito raptus in spiritu ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut proiectus in terram sursum aspicere non auderem.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:6)
Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:2)
Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:15)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:4)
Posteri centum, quos a Carthaginis, Corinthi Numantiaeque excidiis et Attali regis Asiatica hereditate deduximus in Caesarem et Pompeium secutumque hos, de quo dicemus, Augustum, ut claritate rerum bellicarum magnifici, ita domesticis cladibus miseri et erubescendi.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 3:1)
Summum ad gradum cum claritatis veneris, Consistes aegre, *ne me citius decidas.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:3)
Purpureo aureove colore ovis ariesve si aspergetur, principi ordinis et generis summa cum felicitate largitatem auget, genus progeniem propagat in claritate laetioremque efficit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VII. 2:4)
At tibi nos (quando non proderit ista silere, A quibus omne aevi senium sua fama repellit,) Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:59)
claraque in luce refulsit laus est nimiae pulchritudinis, cui nec lucis claritas derogavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5882)
et haec clarigatio dicebatur a claritate vocis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 523)
est etiam solis laudatio, cuius lucis claritas tanta est, ut ea Olympus laetetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 862)

SEARCH

MENU NAVIGATION