라틴어 문장 검색

Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator, ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius accommodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo seditiones civitatium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장1)
adversus sitim non eadem temperantia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:5)
et superesse adhuc Herculis columnas fama vulgavit, sive adiit Hercules, seu quicquid ubique magnificum est, in claritatem eius referre consensimus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 2:2)
Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:1)
sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 49장9)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
Blaeso super claritatem natalium et elegantiam morum fidei obstinatio fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장4)
erat in Canninefatibus stolidae audaciae Brinno, claritate natalium insigni;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장6)
Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et inexercitatae et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu belli praestantes (Macedones vero milites ea tum erant fama, qua nunc Romani feruntur:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 3:1)
Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 6장 35:2)
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 2:1)
huic liberato satrapeam Mediae attribuit fratremque Darei recepit in cohortem amicorum omni vetustae claritatis honore servato.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 12:2)
Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 3:1)
quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION