라틴어 문장 검색

illa reluctanti genibusque et calcibus instans perfodit et costas atque ilia rumpit anhela, mox spolia exstincto de corpore diripit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1165)
Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 193)
aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:4)
coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 113:2)
nam et vultus mutatio oculorumque coniectus multum in actu valet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 255:2)
"Qualis tamen futura est vita sapientis, si sine amicis relinquatur in custodiam coniectus, vel in aliqua gente aliena destitutus, vel in navigatione longa retentus, aut in desertum litus eiectus?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 16:1)
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:3)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:1)
aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:3)
Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:7)
Dum perfodio parietem, aliquis sentiet.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 3:9)
at, hercules, pater meus tanquam paries perfossus est.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 10:4)
cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 6:14)
Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION