라틴어 문장 검색

Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:7)
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:14)
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:21)
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:10)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:10)
Nam si tutor abest, hostis obesse potest.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupis et ouibus 56:10)
nihil in rebus omnibus tam innoxium dices, quin id possit aliquid aliqua obesse, nec tam laetum, quin possit ad tristitudinem intellegi.
(아풀레이우스, 변명 30:5)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
"et ad Venerem collata facie, Nec tu, inquit Filia, quicquam contristere nec prosapiae tantae tuae statuque de matrimonio mortali metuas."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:174)
eulogii miserabiliter contristentur, et perditis eorum patribus, coniugibus, liberis, ministris, servis, ancillis, operibus et omni supellectili flebiliter commoveantur, quid detestabilis iuvat poenitentia, quando nec occisis suis propinquis succurrere valent, nec captivos suos a captivitate exosa redimere, nec etiam interdum sibimet, qui evaserint, adiuvare valent, quoniam propriam unde sustentent vitam non habent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:17)
Verum hoc donec fiat - neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit- - hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:1)
Cuius litteris graviter contristati sumus, quod ea quae illic in urbe vel circa urbem geruntur, non nobis insinuare curavit, ut certum apud nos fieret quod incertae famae credere nolebamus.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 1:4)
In primis peto caritatem vestram et per Iesum obsecro, ne vos mea contristet absentia corporalis.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:1)
Nam spiritu et cordis affectu puto vos non dubitare nullo modo me a vobis posse discedere, quamvis me amplius contristet quam forte vos ipsos, quod infirmitas mea sufficere non potest omnibus curis quas de me exigunt membra Christi, quibus me et timor eius et caritas servire compellit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION