라틴어 문장 검색

Nec enim aliquis tam altissimae feminae lucrari posset amorem quod eius inde fama inter bonos ac prudentes in omni curia non capiat summa ratione defectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 12:8)
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore Curia dependet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:7)
Sic ait et tanto dubiorum turbine tota Curia concutitur turbataque turba sororum Fluctuat in dubiis, alta cum uoce fluentes Suspendens animos, et murmura sola pererrant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:1)
expirat murmur in altum, Cum uisu placidos delegat curia uultus, Cum uisu currit animus uisumque uolantem Anticipare cupit uisus auriga uoluntas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 2:2)
applaudit, congaudet, complacet illi Curia tota simul multoque fauore recessum Virginis exhylarat, reditus felicius omen Orat et euentus reditu meliore serenos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:7)
Huius ab imperio celestis curia pendet, Huius ad imperium deuota mente parata, Cum qua celestis regni moderatur habenas, Qui pater et proles eiusdem, natus et actor Cuncta regit, sine fine regens, quo rege triumphat In celo miles, in terris militat exul.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:5)
Ergo uiam superans incerto limite, gressu Ambiguo, casu ductore, errore magistro, Nature Fortuna domum perquirit et illam Vix tandem forte uaga, preceps, mobilis, errans Inuenit, aduentum cuius mirata stupescit Curia.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:21)
An ignoras, quod terreni orbis exorbitatio, quod mundani ordinis inordinatio, quod mundialis curiae incuria, quod juris injuria, ab internis penetralibus coelestis arcani, in vulgaria terrenorum lupanaria me declinare coegit?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:2)
» Godescalcus igitur et caeteri viri sensati hoc audientes, et puram fidem ex his credentes verbis, et quia Hungari Christianae erant professionis, universo coetui consilium dederunt quatenus juxta hunc sermonem, ad satisfaciendum regi arma redderent, et sic omnia in pacem et concordiam redirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:11)
Respondit rex, universo coetu suorum audiente:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:1)
Hoc regis nuntio audito, dux universo coetu relicto, ex consilio majorum trecentis tantum militibus assumptis, ad regem profectus est in loco praesignato.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:1)
Et assumptis egregiis viris, Wernero de Greis, Petro de * et caeteris principibus, audacter curiam imperatoris ingressus, facie ad faciem sibi astitit, ut [0419C] audiret verbum ejus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 30:7)
virtutem Solymani hactenus nominatissimam, militiaeque illius audaciam pro parvo reputans, audiente suorum coetu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 8:3)
Post haec placuit universo coetui fidelium, et visum est utile acceptumque coram Deo, quoniam universitas gentilium ab urbe sancta exterminata [0556B] est et sacrilegi ritus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 78:1)
Hujus vero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi universo coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et vexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION