라틴어 문장 검색

quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 14:3)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:6)
Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 87:4)
solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii, sed divinandi tenuit disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 152:7)
solus enim multorum annorum memoria non decantandi auguri, sed divinandi tenuit disciplinam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 152:7)
etenim haec decantata erat fabula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 34 2:8)
omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 12장 1:11)
haec omnia vidi . . . . , sed iam decantaverant fortasse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:5)
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mulier parturiens.1)
Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac nunc illa meditatione recoluntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 7:3)
partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:3)
131. Recolere hic volumus aequam sententiam sancti Ioannis Pauli II qui in lucem evocavit beneficia progressionum scientiae et technologiae, quae “manifestant quam sit nobilis vocatio hominis ad responsaliter participandam actionem creatricem Dei”, sed eodem tempore idem memoravit “omnem actionem intra oecosystemata neglegere non posse consecutionum considerationes in aliis provinciis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:1)
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo, inspirante Deo quod sanctus vaticinator prodidit antiquae recolens primordia lucis, esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 192)

SEARCH

MENU NAVIGATION