라틴어 문장 검색

quae demersa liquore obeunt, refracta videntur omnia converti sursumque supina reverti et reflexa prope in summo fluitare liquore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:9)
ut calidis candens ferrum e fornacibus olim stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:12)
at pelage multa et late substrata videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:8)
principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis, e regione ea quod loca cum venere volantes, remigii oblitae pennarum vela remittunt praecipitesque cadunt molli cervice profusae in terram, si forte ita fert natura locorum, aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:2)
Quod fit non alia de causa nisi quod aere qui nobis circumfusus est propter temporis rationem calente frigus in terrarum ima demergitur et aquas inficit quarum in imo est scaturigo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:3)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
natura enim, cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 7:4)
Hoc demerso humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:2)
Titan iam pronus in undas Ibat, et igniferi tantum demerserat orbis, Quantum deesse solet lunae, seu plena futura est, Seu iam plena fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:23)
tingvere demergere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7452)
consedisse urbem luctu in luctum esse demersam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3501)
tingvit ivgulo hic non significat 'inficit', ut tingue novo mecum direptis crura cothurnis, sed 'demersit in iugulum', ut ibi et Stygia candentem tinxerat unda 'inbuerat, durarat' significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3581)
nam solent herbas substernere, ut ipse in georgicis dicit "et multa duram stipula filicumque maniplis sternere". conixa pro eo, quod est 'enixa':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 154)
'umbris' vero australem circulum, qui dicitur esse infimus et demersus, de quo ait "at illum sub pedibus Styx atra videt manesque profundi".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2093)
demerges, infodies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3463)

SEARCH

MENU NAVIGATION