라틴어 문장 검색

Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 11:3)
Itaque succo praedictarum herbarum, id est, melissophylli vel apiastri manu illita, ne ad tactum diffugiant, leviter inseres digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae reperias.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 8:3)
atque, uti debet, adhibita cetera cura, diligenter compositum et illitum vas interim patiatur in eodem loco esse, dum advesperascat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 3:1)
Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 14:1)
eo anno neque quod L. Aruseius * * * morte adfecti forent, adsuetudine malorum ut atrox advertebatur, sed exterruit quod Vibulenus Agrippa eques Romanus, cum perorassent accusatores, in ipsa curia depromptum sinu venenum hausit prolapsusque ac moribundus festinatis lictorum manibus in carcerem raptus est faucesque iam exanimis laqueo vexatae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장3)
hinc veteranarum cohortium signa, inde depromptae silvis lucisque ferarum imagines, ut cuique genti inire proelium mos est, mixta belli civilis externique facie obstupefecerant obsessos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장8)
sic deinde precatus arma iubet celsa socios depromere puppe.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 228:1)
' Titania iamque gramina Perseasque sinu depromere vires
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 474:2)
condo et compono quae mox depromere possim.
(호라티우스의 첫번째 편지, 017)
qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illitu comes exterior, si postulet, ire recuses.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장9)
Hinc est quod mihi quoque institutione tua nihil antiquius aestimatur, ad cuius perfectionem compendia longis amfractibus anteponenda ducens moraeque omnis inpatiens non opperior ut per haec sola promoveas quibus ediscendis naviter ipse invigilas, sed ago ut ego quoque tibi legerim, et quicquid mihi, vel te iam in lucem edito vel antequam nascereris, in diversis seu Graecae seu Romanae linguae voluminibus elaboratum est, id totum sit tibi scientiae supellex, et quasi de quodam litterarum peno, si quando usus venerit aut historiae quae in librorum strue latens clam vulgo est aut dicti factive memorabilis reminiscendi, facile id tibi inventu atque depromptu sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 2:1)
qui contra sentiunt aestimatu aetatis quae legem secuta est vera depromunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 31:2)
Illita tela dolis, nec Martem cominus umquam Ausa pati virtus, sed longe tendere nervos, Et, quo ferre velint, permittere vulnera ventis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:31)
nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. vltricem nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5902)
sic in quinto pro se quisque viri et depromunt tela pharetris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5522)

SEARCH

MENU NAVIGATION