라틴어 문장 검색

Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur, se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 8:1)
Equorum velocitati par est hominum pernicitas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 27:1)
"Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:34)
sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 20:2)
Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, 'ostensive' probandum est Imperatorem, sive mundi Monarcham, immediate se habere ad principem universi, qui Deus est. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:4)
sic expeditione finita rediit ad boves rursus triumphalis agricola - fidem numinum - qua velocitate.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 14:1)
Tum quidem ipsa velocitas classis conparatae victoriae auspicium fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 9:2)
Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo - fidem numinum - proelio oppressit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 7:1)
velocitatem?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 15:2)
aquilae propter altissimam velocitatem volatus altitudinem solis ostendunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 69:4)
Praeter hoc quoque simulachra Mercurii pennatis alis adornantur, quae res monstrat solis velocitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 8:1)
Nam quia mentis potentem Mercurium credimus, appellatumque ita intellegimus ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν, et sol mundi mens est, summa autem est velocitas mentis, ut ait Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 9:1)
Caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate, παρὰ τὸ λευκὸν καὶ ταχύ.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 13:1)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
sane summa velocitate sensus explicitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1503)

SEARCH

MENU NAVIGATION