라틴어 문장 검색

quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:3)
data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant et si quid incidit arripiunt idque consumunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:3)
Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt omni scelere patriam et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:3)
Atque ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum atque consensu, sic nulla tam detestabilis pestis est, quae non homini ab homine nascatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:5)
probat enim legum et libertatis interitum earumque oppressionem taetram et detestabilem gloriosam putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 106:4)
Suavis autem narratio est quae habet admirationes exspectationes exitus inopinatos, interpositos motus animorum, conloquia personarum, dolores iracundias metus laetitias cupiditates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 9장 2:6)
quocirca nihil esse tam detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, si quidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen exstingueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 53:4)
res enim tantas gessit tamque inopinatas ut eae cum per se gratae essent tum ornatiores propter celeritatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 5 1:5)
nec hoc tam re est quam dictu inopinatum atque mirabile:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장 2:3)
taetra enim res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:6)
hoc enim fere tum habemus in promptu, nihil oportere inopinatum videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:1)
ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:1)
sunt qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, nihil mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 76:4)
nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 37:3)
Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 55:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION