라틴어 문장 검색

Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
Quam occupantes et expugnantes, Turcos et Sarracenos, injustos dominatores, in ea repertos gladio percusserunt, urbem vero et ejus moenia apprehendentes, comiti Reymundo cum ipsis turribus post obsidionem Antiochiae contulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:15)
Interea Baldewino Rohas a Malatina regresso, crudelis legatio ad eum facta est, scilicet quia frater ejus uterinus, Godefridus princeps magnificus, in Jerusalem obierit, et omne regnum terrae illius morte tam pii dominatoris in populo Christiano jam desolatum fuerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:1)
quae in angusta fauce montium sita, et vix commeabili, a montanis viam exhibet juxta littus abyssi maris descendentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 30:3)
Qui se minime excusans, hac de causa se illis non subvenisse respondit, quod Baldewinus, praeses civitatis Rohas, nullum sibi respectum fecerit, cum ante hos dies ipsa civitas [0685D] Rohas et multae aliae civitates de regno fuerint Antiochiae, et illi subditae annuos reditus dominatori Antiochiae dederint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:8)
Et sic Tankradus hujus praesidii et totius regionis possessor et dominator factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:8)
Item per fontium abyssi, et cataractarum coeli ruptionem mentis atque corporis diluvium significari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:3)
Et rupti sunt omnes fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:1)
Sic obsistentes plerique, nocere uolentes Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui, Nec dominatoris metuunt se subdere loris, Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:16)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam.
(불가타 성경, 집회서, 24장39)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
(불가타 성경, 아모스서, 7장4)
Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.
(불가타 성경, 요나서, 2장6)
Sed tu, Bethlehem Ephratha, parvulus in milibus Iudae, ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel; et egressus eius a temporibus antiquis, a diebus aeternitatis.
(불가타 성경, 미카서, 5장1)
viderunt te et doluerunt montes. Effuderunt aquas nubes, dedit abyssus vocem suam, in altum levavit manus suas.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION