라틴어 문장 검색

nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra, nisi ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecta esset ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 232:1)
in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super aedem Saturni in foro Romano intentus, et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per caelum lapsae sunt, et Lanuvini caeritesque anguem in oppido suo iubatum, flavis maculis sparsum, apparuisse affirmabant, et in agro Campano bovem locutum esse satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 250:1)
Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum imperium in orbe terrarum Macedonum fecerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 72:1)
Tiburtina vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab igni non possunt esse tuta, simulque sunt ab eo tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod temperatura naturali parvo sunt umore itemque non multum habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장11)
haec autem aqua *στυγόσ ὕδωρ nominatur, quam neque argenteum neque aeneum nec ferreum vas potest sustinere, sed dissilit et dissipatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장67)
non minus saxa silicea, quae neque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, cum ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et dissolvuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장78)
adeo ut per intensa frigora clavi excidant ex parietibus, aera dissiliant, vitrum etiam calefactum et subito positum in frigido dissiliat et frangatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 231:3)
auroque effulgere fluctus non quod hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6777)

SEARCH

MENU NAVIGATION