라틴어 문장 검색

Fuit autem casus ille non absimilis casui qui posterioribus temporibus emerserat Elisabethae Bartonae dictae sanctae virginis Cantii, quae dixerat si rex Henricus Catharinam repudiatam rursus ad se non recepisset, futurum ut a regno suo deiiceretur et mortem canis obiret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 16:6)
summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
26. Inveniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae ferventes et aer conclusus in reverberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 166:1)
5. Per aquam ferventem atque aerem, atque etiam per metalla et alia solida calefacta, sed non usque ad ignitionem sive ruborem, rejice lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 201:1)
Attamen quia citius emergit veritas ex errore quam ex confusione, utile putamus, ut fiat permissio intellectui, post tres tabulas comparentiae primae (quales posuimus) factas et pensitatas, accingendi se et tentandi opus interpretationis naturae in affirmativa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 216:1)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)
aqua fervens calida, absque lumine;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:7)
Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:38)
Qui autem nimia utetur, vix emerget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:4)
Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:4)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:15)
Protinus emersi, sunt in sua quique reuersi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:6)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
(불가타 성경, 아모스서, 8장8)
Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
(불가타 성경, 나훔서, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION