라틴어 문장 검색

Et per illum quidem quae Dei sunt curamus, per istum quae nostra sunt providemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:20)
Quid, inquam, mirum si praedictus philosophus Hermes, videlicet in illis ecclesiasticis imbutus disciplinis, abusionem verborum non curaverit, dicendo scilicet fecisse, pro genuisse?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:2)
Nihil quippe est quod ita oblectet, et nimia suavitate sui alliciat animos, sicut melodia, nihil ita pronum ad eos componendos vel commovendos vel pacandos, ut juxta illud primi capituli Boetianae musicae scirent philosophi, quod nostrae tota animae corporisque compago musica coaptatione conjuncta sit. Adeo quidem ut iracundiam insaniamque melodia sedari, et gravissimarum infirmitatum dolores curari animadverterent atque efficerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:10)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Unde et nos primum huic tanto periculo tam auctoritatum quam rationum clypeum opponere curavimus, in eo quidem confisi, qui suos confortat, dicens;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:3)
sed saltem aliquid verisimile atque humanae rationi vicinum, nec sacrae fidei contrarium proponere libet, adversus eos qui humanis rationibus fidem se impugnare gloriantur, nec nisi humanas curant rationes quas noverunt, multosque facile assentatores inveniunt, cum fere omnes animales sint homines, ac paucissimi spirituales.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:9)
Sed abite potius, o Sirenes usque in exsilium, dulces, meisque cum musis curandum sanandumque relinquite.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:21)
Fas est ab hoste doceri, et cum intelligentiae deservimus modis omnibus curandum est, ut quoad possumus, id facite facere studeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:5)
Unde est illud beati consilium Augustini, in quarto De doctrina Christiana, ubi quidem Christianae doctrinae modos exsequitur ac docet:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:6)
Non curante illo, inquit, qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 13:7)
Et per illum quidem quae Dei sunt curamus, per istum quae nostra sunt providemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:2)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)
Quae tunc quidem dijudicatio libera est, cum ad hoc quod proposuerit exsequendum nulla vi naturae compellitur, sed aeque in sua potestate habet tam illud facere quam dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:9)
Quae ille dum exequitur, imperat tyrannus circumfundi omnem turbam suorum interius solumque regem teneant, quem suis legibus rebellem iam cognoverat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:2)
quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION