라틴어 문장 검색

si febricula fuit, ea uacare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:3)
Maxime tamen in is, quae renituntur, aut lapillis quaedam similia aut concreti confersique pili reperiuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 2:6)
Fereque ganglia renituntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 3:1)
ad quem cum uentum est, ne mediocriter quidem peritus falli potest, quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 36:4)
Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:6)
at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:8)
eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:2)
At calculus harenosus et ante manifestus est, quoniam eo urina quoque redditur harenosa, et in ipsa curatione, quoniam inter subiectos digitos neque aeque renititur et insuper dilabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 18:1)
Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:1)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:4)
Proprie etiam dentientes, gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum distentiones nervorum, alvi dejectiones, maximeque caninis dentibus orientibus, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 18:2)
Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cujus febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 2:2)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet, aut subitam dejectionem, aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 4:2)
Cui fauces sanguine et interdiu et noctu replentur, sic, ut neque capitis dolores, neque praecordiorum, neque tussis, neque vomitus, neque febricula praecesserit, hujus aut in naribus, aut in faucibus ulcus [vel hirudo] reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION