라틴어 문장 검색

Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:14)
Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:5)
densissima centum quadrantes lectica petit, sequiturque maritum languida vel praegnas et circumducitur uxor.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I46)
"vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II34)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
Quaedam parva quidem, sed non toleranda maritis, nam quid rancidius, quam quod se non putat ulla formosam nisi quae de Tusca Graecula facta est, de Sulmonensi mera Cecropis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI92)
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
quando videri vult formosa domi?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI237)
optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X134)
nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII18)
formosa facies viridiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 11:3)
adsertionemque aestimationis suae etiam hinc colligunt quod sus praegnans ei mactatur, quae hostia propria est terrae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 20:2)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)
— Nec face tantum Cisseis praegnas ignes enixa iugales.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 8:3)
Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION