라틴어 문장 검색

nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente excitare veternum et supinum animum in gravi derelinquere caeno, ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 175)
non enim est lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata refundens. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:5)
Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1630)
- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
"Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:46)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
cumque Sabini per portam patentem irrupturi essent, fertur ex aede Iani per hanc portam magnam vim torrentium undis scatentibus erupisse, multasque perduellium catervas aut exustas ferventi aqua aut devoratas rapida voragine deperisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 18:2)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
idque ratum Stygii per flumina fratris, Per pice torrentes atraque voragine ripas Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 22:2)
iam flumina cuncta Condidit una palus, vastaque voragine mersit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:59)
vorago Acherontis exaestuatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5691)
in Taenaro enim, promuntorio Laconicae, demonstratur alta quaedam vorago, per quam emersisse Hercules ab inferis dicitur, cum duceret Cerberum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4663)
"testis et Curtius, qui equitis sui vel mole vel honore hiatum profundae voraginis coaequavit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:8)
"Et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram voraginem iurat religiose:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION