라틴어 문장 검색

quare princeps quoque et locum incunabulorum assidue frequentauit, manente uilla qualis fuerat olim, ne quid scilicet oculorum consuetudini deperiret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 2장 1:7)
nec minus libido propter exoletorum et spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus ferebatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 1:2)
quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 18:3)
Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat obsequio uni sibi dediti corporis vinctus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 3:2)
Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 9:1)
Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum, ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 37:1)
"Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:56)
Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 35:1)
quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 33:2)
Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant, multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 4:1)
Per Universum certe imperium lugeri eum iussit et, ne memoria eius in exercitu exolesceret, equitibus, quibus praefuerat, nullum praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit et, quae ille signa instituisset, ea non inmutari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:63)
quae simul optatae finito tempore luces advenere, domum conventu tota frequentat Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6410)
deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe Crannonisque domos ac moenia Larisaea, Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6412)
Templa quoque spoliata, cotidie matronarum frequentata concursu, parvulosque admirantes et inscios peccata patrum luere destinatos videre pigebit. 17.
(단테 알리기에리, Epistolae 40:3)
8. Nec aliter mirum videatur quod dicimus quam percipere iuvenem exoletum quem exolescere non videmus:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION