라틴어 문장 검색

harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
Hic tamen sceptro populos regebat, quos videt condens radios sub undas Phebus extremo veniens ab ortu, quos premunt septem gelidi triones, quos nothus sicco violentas estu torret, ardentes recoquens arenas.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 29:1)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi BaiasMusa superuacuas Antonius, et tamen illisme facit inuisum, gelida cum perluor undaper medium frigus;
(호라티우스의 첫번째 편지, 151)
Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus quid sentire putas, quid credis, amice, precari?
(호라티우스의 첫번째 편지, 1848)
Emptor Aricini quoniam Veientis et aruiemptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptissub noctem gelidam lignis calefactat aenum,sed uocat usque suum, qua populus adsita certis limitibus uicina refugit iurgia;
(호라티우스의 두번째 편지, 287)
mater delira necabitin gelida fixum ripa febrimque reducet,quone malo mentem concussa?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장206)
quinque talentaposcit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat:
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장52)
"Non habuit crispantes mitras nec stridentes calceolos nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior, Quid facit in facie Christianae purpurissus et cerussa?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:52)
"Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III80)
"ergo vale nostri memor, et quotiens te Roma tuo refici properantem reddet Aquino, me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas, auditor gelidos veniam caligatus in agros."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III134)
Iam letifero cedente pruinis autumno, iam quartanam sperantibus aegris stridebat deformis hiems praedamque recentem servabat, tamen hic properat, velut urgueat Auster, utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem, obstitit intranti miratrix turba parumper, ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV21)
quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V34)
"scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta coniuge per montem adversum gelidasque cucurri Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V39)
ergo omnia fiunt, si nescis, ut per lacrimas effundere bilem cogaris pressoque diu stridere molari.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V76)
et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII102)

SEARCH

MENU NAVIGATION