라틴어 문장 검색

Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)
Illic et uvae conlocantur ollares Et Punicorum pauca grana malorum Et excavatae pellis indecens volvae Et lippa ficus debilisque boletus.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX4)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci, Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLII3)
Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi, Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas Et quidquid pueros non sinit esse truces.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXVI1)
potest tamen melior esse sensus, si 'servabat in arbore ramos' plena sit distinctio, sequentia vero sic accipiamus 'haec se promittit carminibus curas solvere, spargens umida mella, soporiferumque papaver', id est miscens, ut Cicero et spargere venena didicerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4867)
illa autem iam Punici mali in Elysio grana gustaverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 393)
'f(etus' vero grana) vel fructus, ut "inseritur vero et fetu (nucis arbutus horrida.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 753)
grandior ut fetus id est maiora grana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1951)
cecropias Athenienses, a rege Cecrope Atticae, ubi optima mella nascuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1771)
siqvando sedem augustam s. m. t. r. aliter 'sedem relines', aliter 'mella'. et utrum relines thesauros, an relines servata in the- sauris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2281)
Mella amnis in Gallia cisalpina, vicinus Brixiae, oritur ex monte Brenno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2784)
omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:3)
Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 114:2)
quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia sint quam coniecta belle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 97:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION