라틴어 문장 검색

ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
Ipse ergo qui pro salute universorum exspectatus advenit, pro me est utero editus virginali, pro me oblatus, pro me gustavit mortem, pro me resurrexit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:17)
quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:5)
Argue ergo quia et justus inebriatus est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 2:17)
De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:6)
eo quod visus visibile videt, et auditus audibile audit, et odoratus odorabile odoratur, et gustus gustabile gustat, et tactus quod tangendi substantiae subjacet, tangit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:16)
Unde semper epulari debet animus bonorum operum cogitationes, ut prudentiae succo mens inebriata pinguescat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:14)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:16)
Et bibit, inquit, de vino, et inebriatus est (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:1)
Et poculum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII, 5)!
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:15)
Inebriamini, inquit, non vino in quo est luxuria:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 6:17)
Est enim praeclarum poculum inebrians justos.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:6)
Ille autem vere inebriatus erat, qui ridebat patrem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:7)
Quod autem nec os tersisse umquam vel nares in publico, nec spuisse, nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit (ut dicta saepius) praetermitto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 7:2)
Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter:
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION