라틴어 문장 검색

'si, patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus in eum suffecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장2)
Non attingo Graecos, quorum non modo libertas, etiam libido impunita;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장1)
et Aemilia Lepida, quam iuveni Druso nuptam rettuli, crebris criminibus maritum insectata, quamquam intestabilis, tamen impunita agebat, dum superfuit pater Lepidus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장8)
diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장3)
venient legiones quae neque me inultum neque vos impunitos patiantur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장12)
Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia impudica, sed non impunita matrimonia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 43장 1:1)
Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 5:1)
"At parricidas promptum exitium consequatur, quod Alexander inrogabit, si non misericordia infelicis hostis, saltem odio facinorum, et ne inpunita in aliorum etiam regum suumque ipsius exitium erumpant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:10)
nec deprecor iam, si nefaria scripta Sesti recepso, quin gravedinem et tussim non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus, qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 446)
qui tu inpunitior illa, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장63)
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
Spartano cuidam respondit Pythia vates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII77)
CATILINAM luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 1:1)
"Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:6)
videtis, quam nefaria vox.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION