라틴어 문장 검색

tepidoque is loco continendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 7:2)
eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:2)
conlocandusque is loco [in] tepido;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:4)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)
Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adjectum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 5:1)
cum eo tamen, ne quis, qui valere et senescere volet, hoc quotidianum habeat.- Qui vomere post cibum vult, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet assumere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 21:6)
deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 22:3)
ubi insudarit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IV De his quibus caput infirmum est. 2:8)
si corpus supra consuetudinem incaluit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:6)
Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 1:1)
mel crudum, lac, lactantia omnia, mulsum, vinum dulce vel salsum, aqua tenera, omnia tepida, dulcia, pinguia, elixa, jurulenta, salsa, diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 2:4)
item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 15:4)
exque eo, quum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 1:6)
Si quid evomuit, danda aqua tepida, iterumque vomere cogendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION