라틴어 문장 검색

Bellovaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 59장2)
Washingtonii modestia difficulates omnes facillime superavit, et quamvis auctoritas ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros rebus sibi a praeside mandatis infideles esse a nonnullis palam praedicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.101)
Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:9)
In haec sacramenti verba dimissus revertor ad superos et mirantibus omnibus oculos aperio tanto lacrimarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerent ex dolore.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:21)
Vince quantum potes, immo plus quam potes, mollitiem animi tui et ubertim fluentes lacrimas repi-ime, ne grandis pietas in nepotem apud incredulas mentes desperatio putetur in Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:39)
"Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:2)
Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:10)
Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:6)
Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:6)
Multi iniqui atque infideles regno, pauci benivoli, inquit Accius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:4)
Neque dedi neque do infideli cuiquam quamquam ab impio rege dicitur, luculente tamen dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:10)
Neque dedi neque do infideli cuiquam idcirco recte a poeta, quia, cum tractaretur Atreus, personae serviendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:3)
Sed si hoc sibi sument, nullam esse fidem, quae infideli data sit, videant, ne quaeratur latebra periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 137:4)
videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 1 2:3)
qua mente esset Antonius demonstravit, pessima scilicet et infidelissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 1 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION