라틴어 문장 검색

Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit, Pro tam mansueto pectore semper agam . Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem, Terra sit ut propior testificanda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:5)
sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
Haec ego putabam esse omnia humani ingeni Mansuetique animi officia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1114)
alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 213:2)
nam fas, iustum, pium, aequum, mansuetum quoque (sic enim sunt interpretati το` ἥμερον) et si qua adhuc adiicere quis eiusdem generis velit, subiici possunt honestati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 243:3)
sed haec minora sunt ipso illo vitio animi, quod maledicus a malefico non distat nisi occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 153:4)
Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:4)
Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:6)
Placido animo, mansueto, magno.
(세네카, 행복론, Liber VII 128:1)
quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 98:4)
Consecratur subscriptio, et acerrimi canes, quos ille ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem etiam illum iam pedica captum incipiunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 134:2)
Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:4)
iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis bene collocatas?
(세네카, Thyestes 436:1)
dolis et astu maleficae mentis iacent
(세네카, Troades 775:1)
carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION