라틴어 문장 검색

Inquirit que materies, que nubis origo, Quomodo terra madens proprio sudore resudat In nubes celoque suos componit amictus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:16)
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus, Quam penetrare nequit uisus notamque requirit Materiem tanteque stupet miracula lucis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:13)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Inuenta racione mali morbique reperta Materie, disquirit adhuc que causa salutis Languoris causas ualeat secludere, pestem Perdere, supplantare luem morbumque fugare.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:5)
Ista tamen racio nutat, cum uirgine matrem Inuenit et logices uidet argumenta iacere.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:28)
Ergo sollerti studio Natura requirit Materie summam, de qua presigne figuret Hospicium, carnisque domum quam spiritus intret Celestis, radietque suo domus hospite digna.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:2)
Diuidit a toto, diuisaque rursus in unum Colligit in summa commiscens, dumque futurum Sic prelibat opus, humani corporis aptat Materiam, signans operis uexilla futuri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:4)
Ergo materiam colere uis ignea donat Que, quamuis soleat totam turbare quietem Corporis et bellum plus quam ciuile mouere, Hic pacata iacet, nullos motura tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:5)
Materiam purus traducit ab aere sanguis, Nec iam luxuriat proprio torrente superbus, Sed pacem seruat reliquis humoribus humor Sanguineus nullasque mouet cum fratribus iras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:6)
Postquam materiem Nature dextra beauit Vultibus humanis, animam Concordia carni Federat et stabili connectit dissona nexu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:1)
pars altera uili Materie deiecta iacet;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:4)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit uulnus et inde Mortem concludit, nec ad hec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:6)
Nullam materiam matricis signat idaea, Sed magis in sterili littore vomer arat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:19)
cujus non adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION