라틴어 문장 검색

Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
Cum sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique [0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:73)
Sic rerum universitas ad virginis fluens obsequium, miro certamine laborabat sibi virginis gratiam comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:32)
Ingenialis namque potentia, potestasque logistica, virtus etiam praeteritorum recordativa, diversis capitis thalamis habitantes, ejus fervescunt obsequio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:58)
Terrestria animalia sub meae districtionis examine, diversas suorum obsequiorum meo imperio profitentur militias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:23)
Hi sunt qui magniloqua commendationis tuba in [0469D] divitum auribus clangunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:3)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Quid commendationis allusio, nisi praelatorum illusio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:22)
Et, ut brevi narrationis tramite subterfugienda picturae multiloquia comprehendam, nullam nativitatis filiam suo commendationis ferculo, depictionis industria defraudavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:14)
et crudelissimam in eos exercuerunt necem, et praecipue in regno Lotharingiae, asserentes adesse principium expeditionis suae et obsequii contra hostes fidei Christianae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 54:2)
«GODEFRIDUS dux imperatori fidem et obsequium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 22:6)
Quem post hanc diutinam illusionem nudum a moenibus projectum, honorifice susceptum cum caeteris praefatis et ibidem occisis fidelibus, in eleemosynarum distributione, sacerdotumque commendatione sepelierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:11)
Hac in regione Maresch, uxor Baldewini nobilissima [0454A] quam de regno Angliae eduxit, diutina corporis molestia aggravata et duci Godefrido commendata, vitam exhalavit, sepulta catholicis obsequiis, cujus nomen erat Godwera.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION