라틴어 문장 검색

postremo quia multitudinem hostium Pollio, iussa patris Radamistus obtendebant, pactus indutias abscedit, ut, nisi Pharasmanen bello absterruisset, Vmmidium Quadratum praesidem Syriae doceret quo in statu Armenia foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장10)
igitur metu abstruso mitiora obtendens, missurum ad imperatorem Romanum legatos super petenda Armenia et firmanda pace respondet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장9)
quos diversas fugae causas obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri monebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장4)
ac primo statim Chaucorum gens, quamquam incipiat a Frisiis ac partem litoris occupet, omnium quas exposui gentium lateribus obtenditur, donec in Chattos usque sinuetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 1:3)
Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 2:1)
capta Pannoniorum cohors apud Cremonam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장3)
At Vitellius profecto Caecina, cum Fabium Valentem paucis post diebus ad bellum impulisset, curis luxum obtendebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장1)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
Contionanti - prodigiosum dictu - tantum foedarum volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장1)
Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장1)
ubi cum mandatu praetoris iure dicundo conuentus circumiret Gadisque uenisset, animaduersa apud Herculis templum Magni Alexandri imagine ingemuit et quasi pertaesus ignauiam suam, quod nihil dum a se memorabile actum esset in aetate, qua iam Alexander orbem terrarum subegisset, missionem continuo efflagitauit ad captandas quam primum maiorum rerum occasiones in urbe.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 7장 1:2)
Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus insigniter cristatus exclusus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 2:1)
atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio mortem, ex morte compendium captans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 2:2)
sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum moderationis simulatione captaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:3)
ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION