라틴어 문장 검색

Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 1:1)
initurus magistratum iura cognovit, senatus consulta legit, reprimit foedissimas pactiones, rem pulcherrimam turpissime venire non patitur.'
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:9)
Quam me iuvat, quod in causis agendis non modo pactione dono munere verum etiam xeniis semper abstinui!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 8:4)
nam ut iis, qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum atque indicum consociatos greges, qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장1)
qua pactione invicem mihi caveo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 14 1:3)
Peto atque etiam paciscor ut simul agat Cremutius Ruso.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:1)
Illud iam nunc paciscor:
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 6:1)
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1031)
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset, bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권429)
"bella parant repetuntque suas et frater et Idas, Leucippo fieri pactus uterque gener."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권433)
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:8)
Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:12)
Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 21:5)
Venerem quoque cura futuri tangit et Anchisae renovare paciscitur annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 39:3)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION